- ALEXANDRIA
- I.ALEXANDRIACommoda Togata, a Commodo Imperatore Carthago ridicule appellata est, ut haber Ael. Lamprid. in Vita eius c. 17 Classem Africanam instituit, quae subsidio esset si forte Alexandrina frumenta cessassent. Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodam togatam appellavit: quum classem quoque Africanam, Commodianam Heriuleam appellasset.II.ALEXANDRIAPoloniae urbs nova in volhinra superiori provinc. ad fluv. Horin.III.ALEXANDRIAurbs multiplex. Pima Aegypti in ora b ostio Canopico 12. mill pass. in occidenteopus Alexandri M. Caput urbium, Amm. Marcell. l. 22. c. 16. Herodian. l. 7. c. 6. Scanderia Turcis, et Alessandria Italis, urbs Patriarchalis et emporium celebre, quo ex India merces, praesertim aromata, per universam Europam distribuenda advehuntur. Olim ante Cairi erectionem (a quo itinere quatridui distat) clarior. Ipsa deficit in dies. Ad ostium portus Insula Pharos est, quae iam iniectâ mole terrae adiacet, ubi turris Pharos nunc destructa: Super cuius rudera arx est Turcarum, qui iuxta portum alteram arcem habent. Vide Curt. l. 4. c. 8. Strab. l. 17. Plin. l. 5. c. 10. Belon. l. 2. c. 19. Sanut. l. 9. Leon. p. 8. P. de Valle Ammian: lec. cit. vertex omnium civitatum. Plura apud Salmas. ad Solin. passim. Hinc Alexandrinus. Propert l. 3. Eleg. 10.Noxia Alexandrina, dolis aptissima tellus.Ob caeli clementiam, incolae passim apud scriptores luxus maxime notati sunt, velut apud Quinctilianum, l. 1. c. 2. et Ammian. Marcellin. loc. cit. Et ante utrumque Alexandrina vita, atque licentia apud Caesar. l. 3. de Bell. Civ. c. 110. Inde Ovid. Trist. l. 1. eleg. 2.Non ut Alexandri claram delatus in urbem,Delicias videam, Nile iocose, tuas.Aer illic adeo temperatus est, ut quôlibet die solem videant; unde, ob delicias, per excellentiam πόλις dicitur, ut ἄςτν Athenae, et urbs Roma. longitud. 58. 20. latitud. 31. 25. Varia hîc Concilia. Vide 1. 2. 3. tom. Concil. Athanas. Cyrill. Evagr. Hist. tripart. Baron. Godeau. Ibildem officina Monetaria sub Imperatorib. olim celebris fuit, vide supra ΑΛΕΞ. Secunda, Albaniae, ad Caucasi radices, et oram Caspii maris urbs, et emporium regionis praecipuum, Demircapi Turcis, quasi portae ferreae, et incolis Derbent, a Tauresio, seu Ecbatanis, regiâ Persarum, itinere 20. dierum distans in Boream, ubi ex Asia in Scythiam per angustias transitus est. Tertia, Arachosiae, Cabul hodie, teste Castaldô, regionis metropolis ad Arachorum fluv. a Prophthasiâ regiâ Drangarum 515. mill. pass. distans in Ortum Indiam versus longitud. 117.00. latitud. 32. 30. Aliss est Candahar, urbs munita Indiae cis Gangem, sub dominio magni Mgolis. Quarta, Ariae, Hicri Castaldo et aliis (quod nomen est etiam ipsi provinciae) urbs primaria, et regia ad Arium fluv. inter Hecatompylon, regiam Parthiae ad occasum 565. mill. pasl. et Bactra, regiam Bactrianae in ortum 484. mill. pass. Sunt qui Burgian dici velint. longitud. 111. 30. latitud. 38. 50. Quinta Carmaniae, Serent, teste Castaldô, urbs regia, et regionis primaria; inter Armuziam, et Arium longitud. 100.00. latitiud. 30. 30. Sexta, Ciliciae, seu Syriae in confinio, urbs Episcopalis ad sinum Issicum, Scanderoon Turcis, teste Leunclaviô, Alexandrete Gallis, Emporium celebre, longitud. 68. 00. latitud. 38. 10. Septima, Margianae, Indion hodie dici putatur in tabulis recentiorib. urbs praecipus, et emporium earum regionum. Octava, Statiellorum, Anno 1178. a Mediolanensibus, Placentinis et Cremonensibus condita, urbs Liguriae non obscura ad Tanarum fluv. illam interfluentem, ampla et permunita, sub Archiepiscopo Mediolanensi inde 52. mill. pass. in Austro-Libycum, media fere inter Genuam ad ortum et Augustam Taurinorum ad occasum. Ab Alexandro tertio Pontifice Episcopalis effecta, a quo et nomen habet, cum prius Caesarea diceretur. Ibi pons lapideus, et longitudinis admirandae. vulgo Alessandria della Paglia, sic per contemptum dicta, a Frider. I. Imperatore in Ducatu Mediolanensi. Longitud. 30. 30. latitud. 43. 54. Nona, Troadis, quae et Troas, quod nomen etiam regionis est, quae et Phrygra minor, urbs Archiepiscopalis sub Archiepiscopo Cyziceno. Nunc locus S. Maria dicitur, ac Turcis Carasia teste Leunclaulo. Plures Alexandrias si velit lector, consulat Curt. l. 7. Plin. l. 6. c. 16. 23. et 25. ut et Stephanum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.